Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, X/7., XLIV.

2009.12.17 19:28

C. Matthaeus de Palocz, Judex Curiae regiae, super actu potentiario perpetrato testimoniales elargitur. A. 1429.

Nos Comes Matthias de Palocz Judex Curie Serenissimi et Magnifici Principis Domini Sigismundi, Dei Gratia Romanorum regis semper Augusti, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatiae, Croatie etc. Regis. Memoriae commendantes tenore presentium significamus quibus expedit vniuersis, quod nobis in octauis festi Epiphaniarum Domini proxime preteritis, vna cum regni Nobilibus pro faciendo iudicio moderatiuo causantibus in sede nostra Judiciaria sedentibus, Petrus de Sadan pro Stephano filio condam Michaëlis filii Nobilis Domine Catherina vocate, filie 171 Abrahe de Gel˙ cum procuratoriis literis Capituli Ecclesie Castriferrei, nostram veniendo in presentiam, sex literas, tres introductorias, pariter et euocatorias dicti Capituli Ecclesie Castriferrei Domino Nostro Regi ad suum literatorium mandatum conscriptas, tenoremque literarum suarum regalium eidem Capitulo directarum verbaliter in se habentes, nec non duas prefati Domini Nostri Regis, tertiam vero nostram Judicialem, ac quedam paria literarum prorogatoriarum eiusdem Domini Nostri Regis, in diuersis annis et terminis emanatas et confecta nobis presentarat declarando: Quod cum primo et principaliter prefata Domina Katharina filia Abrahe, Auia dicti Stephani, acceptis Laurentio Bogár de Thelekes regio et Magistro Michaële subcustode dicti Capituli Castriferrei hominibus in festo beatorum Fabiani et Sebastiani Mart˙rum, anno Domini Millesimo quadringentesimo quinto preterito, ad faciem prefate possessionis Gel˙ vocate, in Comitatu Castriferrei existentis, vicinis et commetaneis ipsius illic legitime conuocatis et presentibus accedendo, se per eosdem regium et dicti Capituli Castriferrei homines in Dominium eiusdem introduci, et eandem sibi statui facere voluisset, perpetuo possidendam.. Tum Ladislaus et Nicolaus filii Stephani de alia Gel˙ ibi personaliter adherentes huiusmodi statutioni contradixissent, quod ipsi regius et dicti Capituli homines eodem die et in facie eiusdem possessionis contra ipsam Dominam ad octauas festi pruficationis beate Marie Virginis tunc venturas in specialem prefati Domini nostri Regis presentiam euocassent rationem contradictionis eorum reddituros. Ad quasquidem octauas praefati Ladislaus et Nicolaus per Jacobum de Bechuelgh legitimum Procuratorem predicte Domine 172Katherine in persona eiusdem congruis diebus octauarum earundem coram eadem speciali presentia regia exspectati non venissent nec misissent, – – mediantibus dictis literis ipsius Domini nostri Regis Judicialibus exinde confectis in Judiciis se aggrauari permittendo, secundo autem dum eadem Domina Katherina acceptis Petro filio Stephani de Telekes Regio, et praefato Magistro Michaële subscustode dicti Capituli, hominibus, in festo beate Margarethe Virginis in dicto anno elapso, ad faciem iam fate Possessionis Gely presentibus commetaneis et vicinis eiusdem accedendo, per eosdem Regium et dicti Capituli homines se in dominium ipsius iure sibi attinenti introduci, et eandem sibi statui facere voluisset: Tum ydem Ladislaus et Nicolaus filii Stephani ibi personaliter adherentes, huiusmodi Introductionem et statuionem, ipsi Domine fiendam, contradictionis velamine obuiassent, ob quam contradictionem ipsi Regius et dicti Capituli homines eosdem Nicolaum et Ladislaum contra annotatam Dominam ad octauas festi beati Jacobi Apostoli tunc venturas, similiter in eiusdem Domini Regis specialem euocassent presentiam, rationem contradictionis eorundem reddituros, A quibusquidem octauis eadem causa partium praedictarum seriebus dictarum literarum predicti Domini nostri Regis – – inter easdem partes ventillando, octauas festi Beati Georgii martyris, in anno Domini millesimo quadringentesimo decimo transactas, attigisset, ad quas tandem octauas pretacti Nicolaus et Ladislaus per Michaëlem de prefata Gely legitimum Procuratorem prelibate Domine Katherine in persona eiusdem congruis diebus octauarum earundem coram ipsa speciali regia presentia expectati, eiusdem in presentiam non venissent, neque 173misissent – – prescriptarum litterarum ipsius Domini nostri Regis Judicialium se in Judiciis conuinci permittendo. Tertio vero et vltimo dum Petrus filius Johannis de Lyzko ex prefata Domina Katharina procreatus, eadem Domina interim decedente, et iuribus ipsius in eundem Petrum filium suum simul cum causa praemissa condescendentibus, Assumptis secum Damyano de Mestery regio et Demetrio Clerico – – Ecclesie dicti Capituli Castriferrei hominibus, feria tertia post dominicam Quasimodo geniti, in anno Domini MCDXXV. transactam, Ad faciem prenominate possessionis Gely vocate, modo simili vicinis et commetaneis eiusdem praesentibus accedendo, seque per eosdem regium et dicti Capituli homines in dominium ipsius possessionis legitime introduci, et ipsam sibi statuifacere voluisset. Tunc Nicolaus dictus Chondor illic personaliter comparendo, in personis Nobilis Domine Clare consortis Michaëlis de Gemerew filie scilicet Laurenty de dicta Gely, et prefati Nicolai filii Stephani de eadem, Ipsi possessionarie introductioni et statutioni prefato Petro fiende contradixisset, quamobrem ipsi Regius et prefati Capituli homines prefatam Dominam Claram et Nicolaum ibidem et – – – in facie possessionis contra annotatum Petrum – – – – – – – – – –– – – – – – – – – – –a quibusque idem octauis dum ipsa causa partes inter prenotatas secundum continentias iam dictarum litterarum prenominati Domini nostri Regis – – vario modo ventillando, vltimatimque ex transmissione ipsius Domini Nostri Regis nostram in presentiam ad dictas octauas festi Epiphaniarum Domini, deueniente prefato Petro Actore medio tempore ab hoc seculo migrante, et ipsa causa – – – – – – 174Michaëlis fily annotate condam Domine Catharine fratris vtputa carnalis eiusdem Petri deuoluta existente, ydem Nicolaus filius Stephani, et nobilis domina Clara vocata, per prefatum Petrum de Sadan legitimum procuratorem ipsius Stephani filii Michaëlis in persona eiusdem diebus competentibus prefatarum octauarum festi epiphanaiarum domini expectati – – – – – – – in presentiam non venissent, neque misissent, se per dictas literas nostras Judiciales exinde confectas in Judiciis onerari permittendo. Dehinc praefatus Procurator antelati Stephani volens prescriptam possessionem Gely vocatam Juri ipsius Stephani rite pertinere debere declarare, litteras prelibati domini nostri Sigismundi sub suo secreto alias propter augmentum sui tituli – – – – – in Regem Romanorum facte confracto sigillo confectas nostrum produxerunt in conspectum habentes hunc tenorem: Nos Sigismundus dei gratia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. Marchioque Brandenburgicus etc. Sacri Romani Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemie Gubernator. Memorie commendamus per presentes, Quod Nos consideratis fidelitatis et fidelium obsequiorum – – – – – meritis fidelis nostri Magistri Georgii filii Johannis filii Osth de Azzonfalua per ipsum in cunctis nostris et Regni nostri expeditionibus prosperis et aduersis laborioso certamine cum sumpma diligentia fidelitatis feruenter et laudabiliter, Juxta decus et libitum voluntatis Nostre Maiestatis locis et temporibus incumbentibus exhibitis et impensis, In premissorum itaque recompensam – – – – – – ocurrere cum fauore. Nobilem dominam Katharinam vocatam filiam Abrahe filii Bodela de Gely, hominis absque heredum solatio sexus masculini de medio sublati, 175in portione possessionaria ipsius condam Abrahe in eadem Gely habita nunc habitatoribus destituta, ad vnum aratrum se extendenti, in Comitatu Castriferrei existenti et adiacenti, ipsum condam Abraham patrem dicte Katherine iusto titulo tangenti, presertim ex eo, quia eadem Nobilis Domina Katherina vsque quartum proximitatis et affinitatis gradum proximis, ad quos iura possessionaria patris sui deuolui possent asseritur fore destituta, in verum heredem et legitimum successorem, veluti filium legitimum eiusdem Abrahe de presentis nostre Regie liberalitatis munifica Clementia ex gratia – – – – – – – – – creandam et instituendam, ipsamque portionem possessionariam prefati condam Abrahe in dicta Gely habitam eidem nobili Domine Katharine heredibusque ac successoribus et posteritatibus eiusdem vniuersis in perpetuam exnunc ascribimus hereditatem iure perhemnali ex presentis nostre concessionis annuentia, per eosdem possidendam, tenendam, pariter et habendam. Saluo iure alieno, harum testimonio et vigore literarum. Quas cum nobis in specie fuerint reportate in formam nostri priuilegii redigi faciemus. Datum in Cassouia in festo bearum Fabiani et Sebastiani Martyrum. Anno Domini MCDIV. Quarum litterarum exhibitoriis factis prefatus Procurator dicti Stephani actoris, eidem super premissis iuris equitatem per nos – – – – – – – verum quia primo prefata Nobilis Domina Katherina filia dicti Abrahe acceptis dictis Regiis et sepedicti Capituli hominibus duabus vicibus, et tandem ipsa Domina Katherina decedente, idem Petrus tertiaria vice consimiliter acceptis dictis regio et memorati Capituli hominibus, ad faciem iam fate possessionis Gely vocate conuocatis commetaneis et vicinis 176ipsius accedendo, se per eosdem regium et antefati Capituli homines in dominium eiusdem introduci, et ipsam sibi jure eis incumbenti in perpetuum possidendam statui facere voluisset, statutionique eiusdem dictis preuiis duabus vicibus memorate Domine Katherine fiende pretitulati Ladislaus et Nicolaus fily Stephani dedicta alia Gely, Tertioque et ultimo statutioni ipsius possessionis memorato Petro filio ipsius Domine fiende, Nicolaus filius Stephani, et prefata Domina Clara vocata contradictionem fecisse, et ydem ad reddendam eorum inhibitionis rationem ad predictos tres terminos legitimos euocati in presentiam Nostri Judicii ordinarii – – – preassumpta venire vel mittere non curassent – – – dictarum literarum Judicialium seriebus Judiciorum oneribus – – – permisisse, annotatus autem Dominus Noster Sigismundus Dominam Catherinam filiam prefati Abrahe in dicta portione possessionaria ipsius condam Abrahe in pretacta possessione Gely habita, tunc habitatoribus destituta ad vnum aratrum se extendente in dicto Comitatu Castriferrei habita adiacente, et ipsam – – – – – – – – – iusto titulo tangente, ratione preuia in verum heredem et legitimum successorem veluti filium legitimum – – – Abrahe – – – – – – – – – portionem possessionariam ipsius condam Abrahe in dicta Gely habitam, eidem Domine Katherine heredibusque et successoribus ac posteritatibus eiusdem vniuersis in perpetuam hereditatem ascripsisse ex seriebus premissarum – – – – nostri in presentia productarum licide agnoscebatur, consuetudinaria vero lege huius Regni Hungarie ab antiquo approbata – – – – – – – – – – – iure possessionario per quempiam 177– – – vice recaptiuati, contradictionem fecerit, et idem in presentiam sui Judicis ordinarii ad tres terminos legitimos et iuridice assignatos euocatus – – – – comparere renuerit, amplius – – – huiusmodi possessionarie statutioni per quempiam recaptiuari non valet contradictorie obuiare. Sed requisitor – – – – – contradictione ipsius nihilominus et aliorum quorumlibet non obstante, in dominium eiusdem statui debet atque introduci, pro eo amicitiam dicti Capituli Castriferrei – – – reuerenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo regius infra declarandus, de Curia Regia transmissus ad faciem prefate possessionis Gely vocate, et consequenter – – – dicte portionis memorati condam Abrahe, patris scilicet annotate Domine Catherine ad vnum aratrum vt prefertur se extendentis, vicinis et commetaneis eiusdem possessionis Gely inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, eandem portionem cum cunctis ipsius utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, antefato Stephano filio Michaëlis fily annotate Domine Katherine, Contradictione prefatorum Nicolai fily Stephani, ac Domine Clare consortis prelibati Michaëlis – – – in causam attractorum, et aliorum quorumlibet, eoque tempore predictarum Introductionis et Statutionis pretactis Domine Katherine et – – Petro filio ipsius fiende nullius alterius preterquam eorundem inhibitorum obuiarat – – obuiari non valente statueret et committeret jure sibi ex premissis incumbenti perpetuo possidendam. Et post hec ipsius possessionarie Statutionis seriem ut fieret expediens ad octauas festi beati Georgy martyris tunc venturas prefato Domino Nostro Regi fideliter rescriberet 178Capitulum prenotatum. Tandem ipsis octauis beati Georgy Martyris instantibus Petrus filius Jacobi de Byk pro annotato Stephano filio Michaëlis cum Procuratorys literis memorati Capituli Ecclesie Castriferrei, nostram veniendo in presentiam, litteras pretacti Capituli Castriferrei super premissis dicto Domino Regia auctoritate confectas nobis presentauit hunc tenorem continentes: Serenissimo Principi Domino Sigismundo, dei gratia Romanorum Regi semper Augusto, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Regi – – ipsorum metuendo, Capitulum Ecclesie Castriferrei – – – in filio virginis gloriose. Vestra nouerit sublimitas. Quod cum receptis litteris viri Magnifici Comitis Mathius de Palocz adiudicatoriis, modum et formam deliberationis eiusdem in se exprimentibus, una cum Magistro Clemente filio Thome de Egeruar Curie Vestre Maiestatis Notario – – – – hominem – – – – Andream Socium et Canonicum nostrum ad infrascripta fideliter peragenda nostro pro testimonio transmissemus fidedignum, tandem ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt. Quod ipsi feria sexta proxima post festum Penthecostes proxime preteritum ad faciem possessionis Gely vocate in Comitatu Castriferrei predicti existentis, et per consequens portionis condam Abrahe patris videlicet Nobilis Domine Katherine vocate, auiae videlicet Stephani fily Michaëlis fily Annotate Domine Katherine ad unum aratrum se extendentis, vicinis et commetaneis prefate possessionis Gely illic legitime conuocatis et presentibus accedendo, annotatum Stephanum filium Michaëlis fily jam dicte Domine Katherine in dominium eiusdem portionis introducendo, eandem portionem eidem cum cunctis ipsius utilitatibus et pertinentiis 179quibuslibet statuissent jure sibi incumbenti perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam, Contradictione Nicolai fily Stephani, et Domine Clare consortis Michaëlis de Somerew et aliorum quorumlibet non obstante. Datum sexto die diei Statutionis prenotate. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesimo nono. – Quibus presentatis quia ex serie earundem prescripti Regius et annotati Capituli homines termino in praefixo ad faciem predicte possessionis Gely, et per consequens portionis possessionarie dicti condam Abrahe patris utputa dicte domine Catherine in dicta Gely habite, ad unum aratrum se extendentis, commetaneis et vicinis eiusdem universis inibi legitime conuocatis presentibusque, statuisset, et eandem cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet antefato Stephano filio Michaëlis, Contradictione prefatorum Nicolai et Domine Clare, aliorumque quorumlibet non obstante, iuxta prescriptam nostram iudiciariam commissionem statuisse lucide reperiebatur. Pro eo dictam portionem possessionariam annotati condam Abrahe in predicta Gely habitam, antefato Stephano modo premisso statutam cum cunctis suis vtilitatibus et pertinentiis quibusvis eidem Stephano suisque heredibus relinquimus – – – – – – – in perpetuum possidere tenere et habere, auctoritate Nostra Judiciaria mediante. Saluo iure alieno. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras Nostras priuilegiales pendentis Sigilli Nostri autentici munimine roboratas eidem Stephano duximus concedendas. Datum Budae sexagesimo die octauarum festi beati Georgy martyris predictarum anno domini MCDXXIX. supradicto.

Originale existit in Collectione Nic. Jankovich.

Vissza

Keresés

© 2000-2020 Bugár Zoltán. Minden jog fenntartva.