Codex diplomaticvs Hvngariae ecclesiasticvs ac civilis, IV/2., CODEX DIPLOMATICVS

2009.12.17 20:06

A. Ch. 1252. Achilles, Episcopus Quinque-Eccles. terras S. Iacobi de Irugh, Paulinorum, recenset ac confirmat.

Achilles, Dei gratia, Episcopus Quinqueecclesiensis, Vniuersis Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis, salutem in Domino. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod cum nos ad Ecclesiam sancti Iacobi de lrugh causa visitationis accessimus, Frater Antonius, Prior eiusdem Ecclesiae vna cum fratribus suis a nobis petiit humiliter et deuote, vt possessiones Ecclesiae suae videremus, et metas earumdem, in quibus, commetanei eum saepius, turbauerant, nos ipsis emendaremus. Volentes itaque Beato Iacobo in hac parte deseruire, et vt expensam de paupertate fratrum nobis factam, labore proprio refunderemus, personaliter accedentes, curiam ipsius ecclesiae domos, vineas, et quaedam de terris suis et foenetis circuiuimus; sed quia tardum erat ire per singula, homines nostros fide dignos, Magistrum Benedictum de Quinqueecclesiis, Andream, filium Chymoz, iobbagionem Ecclesiae nostrae, vna cum aliis iobbagionibus et commetaneis, ad contuendum omnes possessiones Ecclesiae, et ponendum metas, vice nostra duximus relinquendos. Qui postmodum ad nos redeuntes dixerunt has inuenisse et circuisse possessiones: videlicet primo: donationem Venerabilis Patris Bartholomaei, quondam Episcopi Quinqueecclesiensis, qui dictam Ecclesiam fundauerat; scilicet vnum 161molendinum in villa Irugh, iuxta vineam Matthaei situm, quod emerat idem Episcopus a Cebriano et Ambrosio tribus marcis, cum sessione in circuitu suo, sicut idem Ambrosius et Villani hoc idem affirmarunt. Item duas vineas in Irughmál; quarum vnam ipse Episcopus emerat cum via, quae iuxta eandem fuerat, tribus marcis ab Emerico de San; alteram vero habuerat a Guka, sine herede decedente, iuxta viam Medues, quam etiam fratres habent legatam pro anima sua; et hae vineae sunt in vno circulo. Item tertiam vineam, quam Episcopus emerat tribus marcis iuxta vineam situlae. Item noualia Tenques et Vatul, in silua, circa riuulum Cuest, quae ex donatione dicti episcopi Fratres hactenus pacifice coluerunt. Item omnes possessiones Arus Iobbagyonis, Ecclesiae videlicet Cur, domos, vineam, molendinum, agriculturas et foenilia, quorum omnium tertiam partem idem Arus, vt nobis constitit, ante mortem suam Ecclesiae beati Iacobi contulerat, sed ipso mortuo sine liberis, praefatus Episcopus eidem Ecclesiae totaliter contulit possidenda. Molendinum autem illud constitit in territorio villae Irugh, subtus molendinum Ecclesiae Sanctae Mariae, quod ipse Arus emerat a Paulo; et duo iugera terrae vsque Cur, dicti molendini, quae a Rados comparauerat; et illa circumdat meatus aquae ab vtraque parte. Nuces autem, quae infra aquam sunt, similiter fratrum sunt praedictorum. Item vnum iuger, iuxta terram Galli; item vnum iuger, subtus montem Mogusd, cum duabus arboribus nucum; et in monte illo habet partem Ecclesia in arbustis, vbi est commetaneus eius Albertus de meridie; et ab alia parte semita, quae vadit in Irugh. Item vnum iuger iuxta vineam 162Andreae, et aliud supra puteum, iuxta terram Alberti. Item vnum iuger iuxta magnam viam, iuxta terram Both. Item: vndecim iugera terrae iuxta riuulum de Potoch ab oriente, et occidente iuxta Mounith. Item iuxta riuulum Irugh sex iugera et riuulum – – – tria iugera, ab occidente tenent metam in foenili cum Heme, et ab oriente, et a septemtrionali, cum via. Item quinque iugera in terram filiorum Batur, et terram Iacobi, in cuius fine sunt duo lapides, ex parte occidentis. Item quatuor iugera iuxta terram Heme – – Keurus. Item duo iugera iuxta Wilmos, et terram filiorum Batur, et sunt duo lapides in angulis. Item duo iugera iuxta terram Iohannis ab oriente; item iuxta viam Agogus tria iugera. Item: in nucibus iuxta villam Potoch, vnum – – Fratres in angulis; tres arbores nucum, et duas de pyris. Item quatuor iugera nomine Bozyaly, iuxta terram Bugar, de sex iugeribus; et illa sex iugera, et duo superius, iuxta terram Ecclesiae dedit idem Bugar, coram dictis hominibus nostris – – – locis iuxta viam Eus. Item duo iugera terrae prope villam Potoch, inter terram Both, et Alberti vsque vineam Heme. Item Cur, Arus, Otreum, et vineam cum arbustis; quae his metis circumdantur videlicet: ab oriente tenent metam – – Zalamio, Iohanne, et ab occidente tenet metam magna vallis, et a septemtrione arbustae, quae sunt eiusdem Arus. Item de arbustis venit ad arborem Berekenyefa, inde puteum situlae, et inde per viam venit ad arborem – – fratrum, ibique terminantur. Item tria foenilia, vnum supra riuulum Irugh, et aliud subtus eiusdem salicibus, et lapidibus circumdata; et tertium foenile iuxta Iohannem, 163et Zalamium, quod circumdat nemus, et dumus fraxinorum. Item duodecim iuger – – – pro anima sua: de quibus septem sunt in Ketedholma, iuxta Iacobum, et alia in aliis locis consistunt; et vnum foenile situm iuxta foenile Mauritii. Item viginti sex iugera iuxta magnam viam, quae Martinus filius Hete pro anima – – – et viam, quae ducit ad Ecclesiam. Terra autem illa habet ab oriente Iacobum et Iohannem commetaneos, ab occidente vero viam Potoch; item duo iugera terrae, quae dedit Ecclesiae Albertus iuxta viam Potoch, quae vadit ad nemus – – – – Ecclesiae separatam, per semitam, a vinea sua de Potoch, perpetuo possidendam. Nos igitur supra dicta omnia a Benefactoribus ipsius Ecclesiae pie, iuste et legitime collata et legata, – – gula approbantes, maxime etiam, quia Fratres dictae – – – duximus confirmanda, promittens eisdem insuper de bonis, a Deo nobis collatis, cum tempus et facultas se obtulerit, misericorditer prouidere; vt autem praelibata eis pacifice valeant permanere, in perpetuam eorum firmitatem et memoriam, praesentes litteras eis concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum apud Quinqueecclesias in festo Innocentum, proximo post natiuitatem Domini, anno ab incarnatione Domini Millesimo, ducentesimo, quinquagesimo secundo. Episcopatus nostri anno primo.“

E Cartario ven. Capituli Posonien. eruit Koller Epp. Quinqueeccles. Tom. II. p. 139. sqq.

Vissza

Keresés

© 2000-2020 Bugár Zoltán. Minden jog fenntartva.